- PAMPHILA seu PAMPHILE
- PAMPHILA, seu PAMPHILEin Ceo mulier, vestes bombycinas, ex Assyria bombyce textas redordiri rursusque texere prima invenit. Plin. l. 11. c. 22. ubi de bombycina veste: Prima eas redordiri, rursusque texere invenit--- Pamphile Latoifilta, non fraudanda gloria excogitataerationis, ut denudet feminas vestis. Cuiusmodi vestis, a Coa diversa, quae ex Cois bombycibus, cuiusque apud Veteres mentio est, cum de Cea apud illos nil reperiatur. Nempe artificium in Ceo quidem ipsum inventum retexendarum e bombyce Assyria vestium, delicatiusque texendarum, materia ipsa bombyx Assyria, unde Α᾿σσυρίαι ἐςθῆτες, quae eaedem, cum Sericis. Etenim Romanae Graecaeque feminae Sericas vestes inde allatas filatim resolvebant, iterumque subtiliori stamine texebant etc. Atque hae Sericae Assyriaeque vestes feminarum solum erant, Plinii tempore, cum Coae etiam virorum essent, uti alibi diximus. Vide Salmas. ad Solin. pag. 143. et seqq. ut et hic passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.